POLYCRATES

POLYCRATES
I.
POLYCRATES
Olymp. 62. Sami Tyrannus, opibus et felicitate apud historicos inclitus, qui, quoad vixit, non tam fortunae alumnus dici potuit, quam partus. Nam aliquando, ut aliquid infortunii habuisse videretur, annulum proiecit, in mare, quem tamen cocus eius redinvenit in pisce. Sed mors infamis et aerumnosa docuit neminem ante obitum merito dici posse felicem. Ad postremum enim, a Persarum Satrapa Oronte dolô captus et crucisixus. Olymp. 64. Thucyd. l. 1. Strabo, l. 14. Herodot. l. 3. Euseb. Chron. Fuit et hôc antiquior alius. Item Ephesiorum praesul octavus ex parentibus Episcopis prognatus, tempote Severi Imperatoris. In Synodo Episcoporum Asiae, Pascha celebrandum d. 14. Lunae, statuit, literis hac de read Victorem Episcopum Roman. qui Asiaticos excommunicârat, fatis acriter scriptis, Hieronym. de Scr. Eccl. Euseb. Hist. l. 5. c. 9 et 13. Coeterûm, historiam de gemma Polycratis, ita referunt Cicero, l. 5. de Finib. c. 30. Strabo, l. 14. et Val. Max. l. 6. c. 9. ex ext. 5. ut gemmae quod fuerit genus, divinandum nobis relinquant. Sed diserte Plin. l. 37. c. 1. Sardonychem eam gemmam fuisse constat: ostenduntque romae, si credimus, in Concordiae delubro, cornu aureo augustae donô inclusam et novissimum prope locum tot praelatis obtinentem. Et Solin. c. 33. de Arabia, Ex istius litoris sinu, Polycrati Regi advecta sardonyx gemma, prima in orbe nostro luxuria excitavit facem. Neuter vere, quia Herodotus, qui librum de ea re ab ipso Polycrate scriptum consuluerat, smaragdum fuisse refert; operae pretium est ipsum afferre locum, quamvis paulo prolixiorem, ex libro eius 3. Erat ei gemma signatoria smaragdus, quam gestabat auro inclusam, opus Theodori Samii Telecle geniti. Hanc ubi abiciendam statuit, ita abicere libuit. Quinquaginta remorum navem conscendit: eam dehinc viros, quibus illam instruxerat, in pelagus eduucere iubet. Et postquam ab Insula procul aberat, detractum sibi sigillum, iis, qui una navigabant, inspectantibus, abiecit in pelagus: hôc actô navigavit. Reverso domum, cum ex iactura afficeretur, quintô sextôve, quam haec acta sunt, die, hoc ei casu advenit. Piscator qudam captum a se piscem, grandem sane et pulchrum, putavit dignum. quô Polycratem donaret. Eum ad fores quum attulissee, dixit se in conspectum Polycratis ire velle: a iuniore permissus, donans Polycrati piscem, Rex, inquit, hunc ego, quem cepi, piscem, etsi operis manuariis vitam tolero, tamen non iudicaviferendum cum a me esse in forum, sed te tuâque potentiâ dignum; eum itaque offero tibi donoque. His verbis iste delectatus, ita respondit: Tu verô probe, nec factô sulô, sed etiam ratione, apud meiniisti gratiam, ad cenamque te vocatum volo. Quae magni faciens piscator domum abiit. Piscem Ministri rescindentes, offendunt in eius alvo sigillum Polycratis; quod ubi viderunt sumpseruntque, ad Polycratem laetabundi quam celerrime pertulerunt etc. Hinc Tzetzes, Chiliad. 7. Histor. 121.
Ο῾ Πολυχράτης τοιγαροῦν δεινῶς ἐπτοημένος,
῝Ον εἶχε πολυτίμητον δακτύλιον σμαράγδου,
῝Ον τεχνικῶς ἐσφράγιςεν ὁ Δακτυλιογλύφος`,
Θεόδωρος ὁ Σάμιος ὑιὸς τοῦ Τηλεκλέους,
Ἐμβας εἰς ςκάφος, ἔῥῤιψεν εἰς μέςος τοῦ πελάγους.
Polycrates itaque vehementer perculsus,
Quem habuis pretiosissimum annulum e smaragdo.
Quem ingeniose signavit Annularius,
Theodorus Samius filius Teleclis,
Conscensô navigiô, proiecit in medium pelagi, etc.
Sed nec in eo verum dixit Solin. quod gemmam eam Polycratis primam in Orbe Rom. luxuriae facem excitavisse, refert ex Plinio, Prooem. l. 33. et c. 1. de auro et annulis. De externis enim ibi, non de Romanis, loquitur Plinius: nec ex annulo illo vel gemma excitatam luxuriae facem in Orbe Romano dicit, imo nec in externis, sed plurimam apud Graecos iam tum fuissegemmarum auctoritatem, circa Polycratis tempora. Et disertim, l. 37. c. 1. tradit, victoriam Ponticam m. Pompeiiprimum ad margaritas gemmasque mores Urbis inclinâsse. Vide omnino Prooemium, supra dictum, et plura hanc in rem, apud Salmas, ad Solin. p. 557. Ad hoc factum autem Polycratis allusisse Nero videtur, qui, ut consultô Delphis Apolline, septuagesimum ac tertium amum cavendum sibi audivit, quasi eô demum obiturus, ac nihil cogitans de aetate Galbae, tantâ siduciâ non modo senectam, sed etiam perpetuam singularemque concepit felicitatem, ut . amissis naufragiô pretiosissimis rebus, non dubitaverit inter suos dicere, pisces eas sibi relaturos esse, teste Suetoniô in Eo, c. 40. Simili plane modô, Arnolphum, Lotharingiae Principem annulum, quem in Mosellam fluv. abiecerat, in piscis ventre aliquando post recuperâsse, hincque de impetrata a Deo peccatorum venia bene ominatum esse, auctor est Petrus Damianus, Ep. 5. c. 10. Bibl. Patr. Tom. III. Nec multum abludit historia de Florentio, sartore Hipponensi, homine religioso et paupere, qui piscem grandem in littore palpitantem apprehedit, cumque trecentis follibus vendidit: in cuius itidem ventre annulum aureum coquus invenit, ut pluribus narrat Augustinus de Civ. Dei, l. 22. c. 8. etc. Uti autem Polycrati annulus, supra omnem spemredditus, nuntius fuit summae calamitatis imminentis: ita Eduardo III. Angliae Regi annulum, quem pauperi olim eleemosynae locô obtulerat, redditum, mortis omen fecisse, refert Ioh. Kirchmann. de Annulis, c. 21 quem vide omnino.
II.
POLYCRATES
post superatum, ad Plataeas, Mardonium, vulgante rumore, sub eius tentorio ingentem thesaurum esse defossum, locum istum pecuniâ redemit et diu multumque perscruatus est terram. Cum nihil reperisset, misit Delphos, Apollinem sciscitatum, ubi reperire posset. Ferunt Apollinem respondisse, Omnem lapidem move, quod postea in proverbium abiit. Polycrates autem iste fuit Atheniensis. Vide Scholia in Aristophanis Equites, p. 333. D.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Polycrates — ( el. Πολυκράτης), son of Aeaces, was the tyrant of Samos from c. 538 BC to 522 BC. He took power during a festival of Hera with his brothers Pantagnotus and Syloson, but soon had Pantagnotus killed and exiled Syloson to take full control for… …   Wikipedia

  • Polycrates — /peuh lik reuh teez /, n. died 522? B.C., Greek tyrant of Samos. * * * flourished 6th century BC Tyrant of the Aegean island of Samos с 535–522 BC. He seized sole control during a festival of Hera, eliminating his two brothers, who shared his… …   Universalium

  • Polycrates, S. (1) — 1S. Polycrates (25. Mai), Martyrer zu Dorostorum. S. S. Pasicrates …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Polycrates of Ephesus — (flourished c.130 196) was an early Christian leader who resided in Ephesus. He should not be confused with Polycrates of Samos. Roberts and Donaldson noted that Polycrates belonged to a family in which he was the eighth Christian bishop; and he… …   Wikipedia

  • Polycrates complex — In psychology, a Polycrates Complex is a desire to be punished. [cite web url=http://links.jstor.org/sici?sici=0033 5770(194606)21%3A2%3C206%3AMMASAP%3E2.0.CO%3B2 T title=JSTOR: The Quarterly Review of Biology: Vol. 21, No. 2 (Jun., 1946), pp.… …   Wikipedia

  • Polycrates — biographical name died circa 522 B.C. tyrant of Samos …   New Collegiate Dictionary

  • Polycrates (2) — 2Polycrates, ein gelehrter, der römischen Kirche treu ergebener Bischof von Ephesus im zweiten Jahrhundert …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • POLYCRATES —    the tyrant of Samos, and friend of Anacreon and art and literature generally; formed an alliance with Amasis, king of Egypt, who, struck with his prosperity, ascribed it to the envy of the gods, insinuating that they intended his ruin thereby …   The Nuttall Encyclopaedia

  • Polycrates — /pəˈlɪkrətiz/ (say puh likruhteez) noun died 522? BC, Greek tyrant of Samos …  

  • Polycrates — /peuh lik reuh teez /, n. died 522? B.C., Greek tyrant of Samos …   Useful english dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”